previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



DE SEVERITATE

Armet se duritia pectus necesse est, dum horridae ac tristis seueritatis acta narrantur, ut omni mitiore cogitatione seposita rebus auditu asperis uacet: ita enim destrictae et inexorabiles uindictae et uaria poenarum genera in medium procurrent, utilia quidem legum munimenta, sed minime in placido et quieto paginarum numero reponenda.


M. Manlius, unde Gallos depulerat, inde ipse praecipitatus est, quia fortiter defensam libertatem nefarie opprimere conatus fuerat. cuius iustae ultionis nimirum haec praefatio fuit: 'Manlius eras mihi, cum praecipites agebas Senonas: postquam imitari coepisti, unus factus es ex Senonibus'. huius supplicio aeternae memoriae nota inserta est: propter illum enim lege sanciri placuit ne quis patricius in arce aut Capitolio habitaret, quia domum eo loci habuerat, ubi nunc aedem Monetae uidemus.


Par indignatio ciuitatis aduersus Sp. Cassium erupit, cui plus suspicio concupitae dominationis nocuit quam tres magnifici consulatus ac duo speciosissimi triumphi profuerunt: senatus enim populusque Romanus non contentus capitali eum supplicio adficere interempto domum superiecit, ut penatium quoque strage puniretur: in solo autem aedem Telluris fecit. itaque quod prius domicilium inpotentis uiri fuerat nunc religiosae seueritatis monumentum est.


Eadem ausum Sp. Maelium consimili exitu patria multauit. area uero domus eius, quo iustitia supplicii notior ad posteros perueniret, Aequimeli appellationem traxit. quantum ergo odii aduersus hostes libertatis insitum animis antiqui haberent parietum ac tectorum, in quibus uersati fuerant, ruinis testabantur. ideoque et M. Flacci et L. Saturnini seditiosissimorum ciuium corporibus trucidatis penates ab imis fundamentis eruti sunt. ceterum Flacciana area, cum diupene uacua mansisset, a Q. Catulo Cimbricis spoliis adornata est.


Viguit in nostra ciuitate Ti. et C. Gracchorum summa nobilitas ac spes amplissima. sed quia statum ciuitatis conati erant conuellere, insepulta cadauera iacuerunt supremusque humanae condicionis honos filiis Gracchi et nepotibus Africani defuit. quin etiam familiares eorum, ne quis rei publicae inimicis amicus esse uellet, de robore praecipitati sunt.


Idem sibi licere tam P. Mucius tribunus pl. quod senatui et populo Romano credidit, qui omnes collegas suos, qui duce Sp. Cassio id egerant ut magistratibus non subrogatis communis libertas in dubium uocaretur, uiuos cremauit. nihil profecto hac seueritate fidentius: unus enim tribunus eam poenam nouem collegis inferre ausus est, quam nouem tribuni ab uno collega exigere perhorruissent.


Libertatis adhuc custos et uindex seueritas, sed pro dignitate etiam ac pro disciplina aeque grauis: M. enim Claudium senatus Corsis, quia turpem cum his pacem fecerat, dedidit. quem ab hostibus non acceptum in publica custodia necari iussit, semel laesa maiestate imperii quot modis irae pertinax uindex! factum eius rescidit, libertatem ademit, spiritum extinxit, corpus contumelia carceris et detestanda Gemoniarum scalarum nota foedauit.

Atque hic quidem senatus animaduersionem meruerat: Cn. autem Cornelius Scipio Hispali filius prius quam mereri posset expertus est: nam cum ei Hispania prouincia sorte obuenisset, ne illuc iret decreuit adiecta causa, quod recte facere nesciret. itaque Cornelius propter uitae inhonestum actum sine ullo prouinciali ministerio tantum non repetundarum lege damnatus est.

Ne in C. quidem Vettieno, qui sibi sinistrae manus digitos, ne bello Italico militaret, absciderat, seueritas senatus cessauit: publicatis enim bonis eius ipsum aeternis uinculis puniendum censuit effecitque ut quem honeste spiritum profundere in acie noluerat, turpiter in catenis consumeret.


Id factum imitatus M'. Curius consul, cum dilectum subito edicere coactus esset et iuniorum nemo respondisset, coniectis in sortem omnibus tribubus, Polliae, quae prima exierat, primum nomen urna extractum citari iussit neque eo respondente bona adulescentis hastae subiecit. quod ut illi nuntiatum est, ad consulis tribunal concurrit collegiumque tribunorum appellauit. tunc Manius Curius praefatus non opus esse eo ciue rei publicae, qui parere nesciret, et bona eius et ipsum uendidit.


Aeque tenax propositi L. Domitius: nam cum Siciliam praetor regeret et ad eum eximiae magnitudinis aper allatus esset, adduci ad se pastorem, cuius manu occisus erat, iussit interrogatumque qui eam bestiam confecisset, postquam conperit usum uenabulo, cruci fixit, quia ipse ad exturbanda latrocinia, quibus prouincia uastabatur, ne quis telum haberet edixerat. hoc aliquis in fine seueritatis et saeuitiae ponendum dixeritdisputatione enim utroque flecti potest—: ceterum ratio publici imperii praetorem nimis asperum existimari non patitur.


Sic se in uiris puniendis seueritas exercuit, sed ne in feminis quidem supplicio adficiendis segniorem egit. Horatius prius proelio trium Curiatiorum, iterum condicione pugnae omnium Albanorum uictor, cum ex illa clarissima acie domum repetens sororem suam uirginem Curiati sponsi mortem profusius quam illa aetas debebat flentem uidisset, gladio, quo patriae rem bene gesserat, interemit, parum pudicas ratus lacrimas, quae praepropero amori dabantur. quem hoc nomine reum apud populum actum pater defendit. ita paulo propensior animus puellae ad memoriam futuri uiri et fratrem ferocem uindicem et uindictae tam rigidum adsensorem patrem habuit.


Consimili seueritate senatus postea usus Sp. Postumio Albino Q. Marcio Philippo consulibus mandauit ut de his, quae sacris Bacchanalium inceste usae fuerant, inquirerent. a quibus cum multae essent damnatae, in omnes cognati intra domos animaduerterunt, lateque patens opprobrii deformitas seueritate supplicii emendata est, quia, quantum ruboris ciuitati nostrae mulieres turpiter se gerendo incusserant, tantum laudis grauiter punitae adtulerunt.


Publicia autem, quae Postumium Albinum consulem, item Licinia, quae Claudium Asellum uiros suos ueneno necauerant, propinquorum decreto strangulatae sunt: non enim putauerunt seuerissimi uiri in tam euidenti scelere longum publicae quaestionis tempus expectandum. itaque quarum innocentium defensores fuissent, sontium mature uindices extiterunt.


Magno scelere horum seueritas ad exigendam uindictam concitata est, Egnati autem Meceni longe minore de causa, qui uxorem, quod uinum bibisset, fusti percussam interemit, idque factum non accusatore tantum, sed etiam reprehensore caruit, uno quoque existimante optimo illam exemplo uiolatae sobrietati poenas pependisse. et sane quaecumque femina uini usum immoderate appetit, omnibus et uirtutibus ianuam claudit et delictis aperit.


Horridum C. quoque Sulpicii Galli maritale supercilium: nam uxorem dimisit, quod eam capite aperto foris uersatam cognouerat, abscisa sententia, sed tamen aliqua ratione munita: 'lex enim' inquit 'tibi meos tantum praefinit oculos, quibus formam tuam adprobes. his decoris instrumenta conpara, his esto speciosa, horum te certiori crede notitiae. ulterior tui conspectus superuacua inritatione arcessitus in suspicione et crimine haereat necesse est'.


Nec aliter sensit Q. Antistius Vetus repudiando uxorem, quod illam in publico cum quadam libertina uulgari secreto loquentem uiderat: nam, ut ita dicam, incunabulis et nutrimentis culpae, non ipsa conmotus culpa citeriorem delicto praebuit ultionem, ut potius caueret iniuriam quam uindicaret.


Iungendus est his P. Sempronius Sophus, qui coniugem repudii nota adfecit, nihil aliud quam se ignorante ludos ausam spectare. ergo, dum sic olim feminis occurritur, mens earum a delictis aberat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (14 total)
  • Cross-references to this page (11):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PATRIA POTESTAS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SERVUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SI´TULA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VENEFI´CIUM
    • Smith's Bio, Ca'tulus
    • Smith's Bio, Leo or LEON
    • Smith's Bio, Publi'cia
    • Smith's Bio, Tima'goras
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: